De Admirandis, Pag. 265
 
Vanini, De Admirandis

/p. 265/ vim ad crescendum, sed etiam plerumque adimit,

absumit enim materiae non parum per resolutionem.

Praeterea regionis calore assiduo

membra durescunt, dura autem sunt ineptiora

ad quantitatis terminos promovendos. Quod

si quae sunt dura dilatentur et rarefiant, multo

egent commeatu ad substituendum. In calido

autem coelo non potest tantum humoris

superesse.

DIALOGUS XLIII.

De humanae vitae longitudine.

Alex

Postquam satis disputatum est de

hominis incremento, videamus

nunc, quaeso, de vitae illius longitudine.

Et primo: cur dentium raritas,

ut plurimum vitae denotat

brevitatem, quemadmodum tradit Aristoteles

et Hippocrates?[7] I. C. – An quia, ait ille,

rari dentes aut materiae paucitatem aut imbecillitatem

prae se ferunt? An dicemus nos raros dentes

vitae potius declarare longitudinem; signum

enim est adeo dura esse mandibularum ossa, ut

et aperiri non facile queant et subeunti materiae

cedere nolint. Profecto annos sex et septuaginta

vixit Augustus, qui tamen raros habuit

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum